| LIBER XXI | |
| In hortis seri et coronamenta iussit Cato, in- | 21.1.1 |
| enarrabili florum maxime subtilitate, quando nulli potest | |
| facilius esse loqui quam rerum naturae pingere, lascivienti | |
| praesertim et in magno gaudio fertilitatis tam varie ludenti. | |
| quippe reliqua usus alimentique gratia genuit, ideoque sae- | 2.1 |
| cula annosque tribuit iis, flores vero odoresque in diem | |
| gignit, magna, ut palam est, admonitione hominum, quae | |
| spectatissime floreant, celerrime marcescere. sed ne pic- | |
| tura quidem sufficiet imagini colorum reddendae mixtura- | 5 |
| rumque varietati, sive alterni atque multiplices inter se | |
| nectantur, sive privatis generum funiculis in orbem, in | |
| oblicum, in ambitum quaedam coronae per coronas curr<a>nt. |