| Arborum enim ramis coronari in sacris certami- | 21.4.1 |
| nibus erat primum. postea variari coeptum mixtura versi- | |
| colori florum, quae invicem odores coloresque accenderet, | |
| Sicyone ingenio Pausiae pictoris atque Glycerae corona- | |
| riae dilectae admodum illi, cum opera eius pictura imi- | 5 |
| taretur, illa provocans variaret, essetque certamen artis | |
| ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabel- | |
| lae atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit | |
| ipsam. idque factum est post Olympiada C. sic coronis | 5.1 |
| e floribus receptis paulo mox subiere, quae vocantur | |
| Aegyptiae, ac deinde hibernae, cum terra flores negat, | |
| ramento e cornibus tincto. paulatimque et Romae subrepsit | |
| appellatio corollis inter initia propter gracilitatem nomi- | 5 |
| natis, mox et corollariis, postquam e lamina tenui aerea | |
| inaurata aut inargentata dabantur. |