| Semper tamen auctoritas vel ludicro quaesitarum | 21.7.1 |
| fuit. namque ad certamina in circum per ludos et ipsi | |
| descendebant et servos suos <e>quosque mittebant. inde illa | |
| XII tabularum lex: "qui coronam parit ipse pecu- | |
| niave eius, virtuti<s> suae ergo duit<o>r ei." quam servi | 5 |
| equive meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubita- | |
| vit. quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, | |
| dum intus positus esset forisve ferretur, sine fraude esset | |
| inposita. alias in usu promiscuo ne ludicrae quidem erant, | |
| ingensque et hinc severitas. L. Fulvius argentarius | 8.1 |
| bello Punico secundo cum corona rosacea interdiu <e> per- | |
| gula sua in forum prospexisse dictus ex auctoritate se- | |
| natus in carcerem abductus non ante finem belli emissus | |
| est. P. Munatius cum demptam Marsuae coronam e flori- | 5 |
| bus capiti suo inposuisset, atque ob id duci eum in vin- | |
| cula triumviri iussissent, appellavit tribunos pleb<e>i, nec | 9.1 |
| intercessere illi, aliter quam Athenis, ubi comissabundi | |
| iuvenes ante meridiem conventus sapientium quoque doc- | |
| trinae frequentabant. apud nos exemplum licentiae huius | |
| non est aliud quam filia divi Augusti, cuius luxuria noc- | 5 |
| tibus coronatum Marsuam litterae illius dei gemunt. |