| Et apud Graecos quidem de coronis privatim | 21.12.1 |
| scripser<un>t Mnesitheus atque Callimachus medici, | |
| quae nocerent capiti, quoniam et in hoc est aliqua vali- | |
| tudinis portio, in potu atque hilaritate praecipue odorum | |
| vi subrepente fallaciter. scelerata Cleopatrae sollertia. nam- | 5 |
| que in apparatu belli Actiaci gratificationem ipsius reginae | |
| Antonio timente nec nisi praegustatos cibos sumente fer- | |
| tur pavore eius lusisse extremis coronae floribus veneno | |
| inlitis ipsaque capiti inposita; mox procedente hilaritate | |
| invitavit Antonium, ut coronas biberent. quis ita timeret | 10 |
| insidias? ergo concerpta<m> in scyphum incipienti haurire | |
| opposita manu: "en ego sum," inquit illa, "Marce Antoni, | |
| quam tu nova praegustantium diligentia caves; | |
| adeo mihi, si possim sine te vivere, occasio aut | |
| ratio deest!" inductam custodiam bibere iussit ilico ex- | 15 |
| pirantem. |