| Violis honos proximus, earumque plura genera, | 21.27.1 |
| purpureae, luteae, albae, plantis omnes, ut olus, satae. ex | |
| his vero, quae sponte apricis et macris locis proveniunt, | |
| purpureae latiore folio, statim ab radice exeunti, carnoso | |
| solaeque Graeco nomine a ceteris discernuntur, appellatae | 5 |
| ia et ab his ianthina vestis. e sativis maxima auctoritas | |
| luteis; genera autem Tusculana et quae marina appellatur, | |
| folio aliquanto latiore, sed minus odorat<a>; in totum vero | |
| sine odore minutoque folio Calatina, munus autumni, cete- | |
| rae veris. | 10 |