| Et<i>a<m>num folio coronant Iovis flos, amaracum, | 21.59.1 |
| hemerocalles, habrotonum, Helenium, sisymbrium, serpul- | |
| lum, omnia surculosa rosae modo. colore tantum placet | |
| Iovis flos, odor abest, sicut et illi, qui Graece phlox voca- | |
| tur. et ramis autem et folio odorata sunt excepto ser- | 5 |
| pullo. Helenium e lacrimis Helenae dicitur natum, et ideo | |
| in Helene insula laudatissimum; est autem frutex humi se | |
| spargens dodrantalibus ramulis, serpullo simili folio. |