| Cera fit expressis favis, sed ante purificatis aqua | 21.83.1 |
| ac triduo in te<n>ebris siccatis, quarto die liquatis igni in | |
| novo fictili, aqua favos tegente, tunc sporta colatis. rursus | |
| in eadem olla coquitur cera cum eadem aqua excipitur- | |
| que alia frigida, vasis melle circumlitis. optima quae | 5 |
| Punica vocatur, proxima quam maxime fulva odorisque | |
| mellei, pura, natione autem Pontica, quod constare equi- | |
| dem miror inter venenata mella, dein Cretica, plurimum | |
| enim ex propoli habet, de qua diximus in natura apium. | |
| post has Corsica, quoniam ex buxo fit, habere quan<d>am | 10 |
| vim medicaminis putatur. Punica fit hoc modo: ventilatur | 84.1 |
| sub diu saepius cera fulva, dein fervet in aqua marina | |
| ex alto petita addito nitro. inde lingulis hauriunt florem, | |
| id est candidissima quaeque, transfunduntque in vas, quod | |
| exiguum frigidae habeat, et rursus marina decocunt sepa- | 5 |
| ratim, dein vas ipsum a<u>t <a>quam refrigerant. et cum hoc | |
| ter fecere, iuncea crate sub diu siccant sole lunaque. | |
| haec enim candorem facit, sol siccat, et, ne liquefaciat, | |
| protegunt tenui linteo. candidissima vero fit post insola- | |
| tionem etiamnum recocta. Punica medicinis utilissima. | 10 |
| nigrescit cera addito chartarum cinere, sicut anchusa ad- | 85.1 |
| mixta rubet, variosque in colores pigmentis trahitur ad | |
| reddendas similitudines et innumeros mortalium usus | |
| parietumque etiam et armorum tutelam. cetera de melle | |
| apibusque in natura earum dicta sunt. | 5 |
| Et hortorum quidem omnis fere peracta ratio est; | |
| secuntur herbae sponte nascentes, quibus plerae- | 86.1 |
| que gentium utuntur in cibis maximeque Aegyptus, frugum | |
| quidem fertilissima, sed ut prope sola iis carere possit. | |
| tanta est ciborum ex herbis abundantia. in Italia paucis- | |
| simas novimus, fraga, tamnum, ruscum, batim marinam, | 5 |
| batim hortensiam, quas aliqui asparagum Gallicum vocant, | |
| praeter has pastinacam pratensem, lupum salictarium, eaque | |
| verius oblectamenta quam cibos. |