| Rosa adstringit, refrigerat. usus eius dividitur in | 21.121.1 |
| folia et flores, capita. foliorum partes, quae sunt candi- | |
| dae, ungues vocantur. in flore aliud est semen, aliud | |
| capillus, in capite aliud cortex, aliud calix. folium sicca- | |
| tur aut tribus modis exprimitur: per se, cum ungues non | 5 |
| detrahuntur—ibi enim umoris plurimum—, aut cum | |
| detractis unguibus reliqua pars aut oleo aut vino mace- | |
| ratur in sole vasis vitreis. quidam et salem admiscent, | 122.1 |
| nonnulli et anchusam aut aspalathum aut iuncum odora- | |
| tum, quia talis maxime prodest vulvae ac dysintericis. | |
| exprimuntur eadem folia detractis unguibus trita per lin- | |
| teum spissum in aereum vas, lenique igni sucus coquitur, | 5 |
| donec fiat crassitudo mellis. ad haec eligi oportet odora- | |
| tissima quaeque folia. vinum quomodo fieret e rosa, | 123.1 |
| diximus inter genera vini. usus suci ad aures, oris | |
| ulcera, gingivas, tonsillas gargarizati, stomachum, vulvas, | |
| sedis vitia, capitis dolores—in febri per se vel cum | |
| aceto—, somnos, nausias. folia uruntur in calliblepharum, | 5 |
| et siccis femina adsperguntur. epiphoras quoque arida | |
| leniunt. flos somnum facit, inhibet fluctiones mulierum, | |
| maxime albas, in posca potus et sanguinis excreationes, | |
| stomachi quoque dolores, quantum * * * in vini cyathis | |
| tribus. seminis optimum crocinum nec anniculo vetustius | 124.1 |
| et in umbra siccatum; nigrum inutile. dentium dolori in- | |
| linitur, urinam ciet, stomacho inponitur, item igni sacro | |
| non veteri. naribus subductum caput purgat. capita pota | |
| ventrem et sanguinem sistunt. ungues rosae epiphoris sa- | 5 |
| lubres sunt; ulcera enim oculorum rosa sordescunt, prae- | |
| terquam initiis epiphorae ita, ut arida cum pane inponatur. | |
| folia quidem intus stomachi rosionibus et [intus] ventris | 125.1 |
| aut intestinorum utilissima et praecordiis, vel inlita. cibo | |
| quoque lapathi modo condiuntur. cavendus in his situs | |
| celeriter insidens. et aridis aut expressis aliquis usus. | |
| diapasmata inde fiunt ad sudores coercendos ita, ut a bali- | 5 |
| neis inarescant corpori, dein frigida abluantur. silvestris | |
| pilulae cum adipe ursino alopecias emendant. |