| Violae silvestres et sativae. purpureae refrigerant. | 21.130.1 |
| contra inflammationes inlinuntur stomacho, ardenti inpo- | |
| nuntur et capiti in fronte, oculorum privatim epiphoris et | |
| sede procidente volvave et contra suppurationes. crapulam | |
| et gravedines capitis inpositis coronis olfactuque discutiunt, | 5 |
| anginas ex aqua potae. id, quod purpureum est ex his, | |
| comitialibus medetur, maxime pueris, in aqua potum. | |
| semen violae scorpionibus adversatur. contra flos albae | 131.1 |
| suppurata aperit, ipsa discutit. et alba autem et lutea | |
| extenuat menses, urinam ciet. minor vis est recentibus, | |
| ideoque aridis post annum utendum. lutea dimidio cyatho | |
| in aqua<e> tribus menses trahit. radices eius cum aceto | 5 |
| inlitae sedant lienem, item podagram, oculorum autem in- | |
| flammationes cum murra et croco. folia cum melle pur- | |
| gant capitis ulcera, cum cerato rimas sedis et quae in | |
| umidis sunt, ex aceto vero collectiones sanant. |