| Celebrant Graeci Anaxagoran Clazomenium | 2.149.1 |
| Olympiadis LXXVIII secundo anno praedixisse caelestium | |
| litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e | |
| sole, idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos | |
| flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis, | 5 |
| colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. quod | |
| si quis praedictum credat, simul fateatur necesse est, | |
| maioris miraculi divinitatem Anaxagorae fuisse solvique | |
| rerum naturae intellectum et confundi omnia, si aut ipse | |
| sol lapis esse aut umquam lapidem in eo fuisse credatur. | 10 |
| decidere tamen crebro non erit dubium. in Abydi gymnasio | 150.1 |
| ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem | |
| in media terrarum casurum idem Anaxagoras praedixisse | |
| narretur. colitur et Cassandriae, quae Potidaea <quondam> | |
| vocitata est, ob id deducta. ego ipse vidi in Vocontiorum | 5 |
| agro paulo ante delatum. | |
| Arcus vocamus extra miraculum frequentes | |
| et extra ostentum. nam ne pluvios quidem aut serenos | |
| dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis | |
| inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringi, | 10 |
| colorumque varietatem mixtura nubium, ignium, aëris | |
| fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi | |
| dimidia circuli forma nec noctu, quamvis Aristoteles | |
| prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non | |
| nisi XXX luna posse fieri. fiunt autem hieme maxime | 151.1 |
| ab aequinoctio autumnali die decrescente. quo rursus | |
| crescente ab aequinoctio verno non exsistunt, nec circa | |
| solstitium longissimis diebus, bruma vero [id est brevissimis] | |
| frequenter, iidem sublimes humili sole humilesque sublimi, | 5 |
| et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem dimissi, | |
| meridie exiles, verum ambitus maioris. aestate autem | |
| per meridiem non cernuntur, post autumni aequinoctium | |
| quacumque hora, nec umquam plures simul quam duo. |