| Melissophyllo sive melittaena si perunguantur alvi, | 21.149.1 |
| non fugient apes; nullo enim magis flore gaudent. scopis | |
| eius examina facillime continentur. idem praesentissimum | |
| est contra ictus earum vesparumque et similium, sicut | |
| araneorum, item scorpionum, item contra volvarum stran- | 5 |
| gulationes addito nitro, contra tormina e vino. folia eius | 150.1 |
| strumis inlinuntur et sedis vitiis cum sale. decoctae su- | |
| cus feminas purgat et inflammationes discutit et ulcera | |
| sanat. articularios morbos sedat canisque morsus. prod- | |
| est dysintericis veteribus et coeliacis, orthopnoicis, lieni- | 5 |
| bus, ulceribus thoracis. caligines oculorum suco cum melle | |
| inungui eximium habetur. |