| Anemonas coronarias tantum diximus, nunc | 21.164.1 |
| reddemus et medicas. sunt qui <ph>re<n>ion vocent. duo | |
| eius genera: prima silvestris, altera cultis nascens, utra- | |
| que sabulosis. huius plures species: aut enim phoenicium | |
| florem habet, quae et copiosissima est, aut purpureum | 5 |
| aut lacteum. harum trium folia apio similia sunt nec te- | |
| mere semipedem altitudine excedunt, cacumine asparagi. | |
| flos numquam se aperit nisi vento spirante, unde et no- | 165.1 |
| men accepere. silvestri amplitudo maior, latioribus <durio>- | |
| <ribus>que foliis, flore phoenicio. hanc errore ducti arge- | |
| monen putant multi, alii rursus papaver, quod rh<oe>an | |
| vocavimus. sed distinctio magna, quod utraque haec postea | 5 |
| florent, nec aut sucum illarum anemonae reddunt aut | |
| calyces habent nec nisi asparagi cacumen. prosunt anemo- | |
| nae capitis doloribus et inflammationibus, vulvis mulierum. | |
| lact<e> quoque et menstrua cient cum tisana sumptae aut | |
| vellere adpositae. radix commanducata pituitam trahit, | 166.1 |
| dentes sanat, decocta oculorum epiphoras et cicatrices. | |
| Magi <occ>ultum quiddam iis tribuere, qua<e> primum aspi- | |
| ciatur eo anno tolli iubentes dicique colligi eam tertianis | |
| et quartanis remedio, postea adligari florem panno russeo | 5 |
| et in umbra adservari, ita, cum opus sit, adalligari. quae | |
| ex his phoenicium florem habet, radice contrita cuicum- | |
| que animalium inposita ulcus facit styptica vi; et ideo | |
| expurgandis ulceribus adhibetur. |