| Rusci radix decocta bibitur alternis diebus in | 21.173.1 |
| calculorum valitudine et tortuosiore urina vel cruenta. | |
| radicem pridie erui oportet, postero mane decoqui, ex eo | |
| sextario vini cyathis duobus misceri. sunt qui et crudam | |
| radicem tritam ex aqua bibant, et in totum ad virilia cau- | 5 |
| liculis eius ex aceto tritis nihil utilius putant. |