| Trychno, quam quidam strychnon scripsere, | 21.177.1 |
| utinam nec coronarii in Aegypto uterentur, quos invitat | |
| hederae foliorum similitudo in duobus eius generibus, quo- | |
| rum alterum, cui acini coccini, granosi in folliculis, hali- | |
| cacabon vocant, alii callion, nostri autem vesicariam, quo- | 5 |
| niam vesicae et calculis prosit. frutex est surculosus verius | |
| quam herba, folliculis magnis la<t>isque et turbinatis grandi | |
| intus acino, qui maturescit Novembri mense. tertio folia | 178.1 |
| sunt ocimi, minime diligenter demonstrando remedia, non | |
| venena, tractantibus, quippe insaniam facit parvo quoque | |
| suco. quamquam et Graeci auctores in iocum vertere. | |
| drachmae enim pondere lusum <f>u<r>oris gigni dixerunt, | 5 |
| species vanas imaginesque conspicuas obversari demon- | |
| strantes; duplicatum hunc modum legitimam insaniam fa- | |
| cere; quidquid vero adiciatur ponderi, repraesentari mor- | |
| tem. hoc est venenum, quod innocentissimi auctores | 179.1 |
| simpliciter dorycnion appellavere ab eo, quod cuspides in | |
| proeliis tinguerentur illo passim nascente. qu<i> parcius | |
| insectabantur, manicon nominavere; qui nequiter occulta- | |
| bant, erythron aut neurada <aut>, ut nonnulli, perisson, ne | 5 |
| cavendi quidem causa curiosius dicendum. quin et alte- | 180.1 |
| rum genus, quod <h>alicacabon vocant, soporiferum est atque | |
| etiam opio velocius ad mortem, ab aliis morion, ab aliis | |
| mo<ly> appellatum, laudatum vero a Diocle et Euenore, | |
| a Timaristo quidem etiam carmine. mira oblivione in- | 5 |
| nocentia<e>—quippe praesentaneum remedium ad dentium | |
| mobiles firmandos, si colluerentur halicacabo <i>n vino— | |
| exceptionem addidere, ne diutius id fieret; delirationem | |
| enim gigni. <n>o<n> demonstranda remedia, quorum medicina | |
| maioris mali periculum adferat: commendetur ergo in cibis | 181.1 |
| tertium genus licet a<c> praeferatur hortensi<i>s saporibus et | |
| nil sit corporis malorum, cui non salutares trychnos Xeno- | |
| crates praedicet; non tamen auxilia e<a>rum tanti sunt, | |
| ut id<eo> plura nos de iis commemorare fas putem, prae- | 5 |
| sertim tanta copia innoxiorum medicaminum. halicacabi | 182.1 |
| radicem bibunt qui vaticinari gallantesqu<e> vere ad con- | |
| firmandas superstitiones aspici se volunt. remedio est— | |
| id enim libentius rettulerim—aqua copiosa mulsa calida | |
| potu. nec illud praeteribo, aspidum naturae halicacabum | 5 |
| in tantum adversam, ut radice eius propius admota sopo- | |
| retur illa sopore enecans vis earum. ergo trita ex oleo | |
| percussis auxiliatur. |