| Helxinen aliqui perdicium vocant, quoniam | 22.41.1 |
| perdices ea praecipue vescantur, alii sideritem, nonnulli | |
| parthenium. folia habet mixtae similitudinis plantagini et | |
| marruvio, cauliculos densos, leviter rubentes, semina in | |
| capitibus lappaceis adhaerescentia vestibus, unde et hel- | 5 |
| xinen dictam volunt. sed nos qualis vera esset helxine | |
| diximus prior<e> libro. haec autem inficit lanas, sanat ignes | 42.1 |
| sacros et tumores collectionesque omnes et adusta, panos. | |
| sucus eius cum psi<m>ithio ignes sacros et guttura inci- | |
| pientia turgescere, item veterem tussim cyat<h>o hausto et | |
| omnia v<i>ti<a> umid<a>, sicut tonsillas et aures cum rosaceo. | 5 |
| inponitur et podagris cum caprino sebo ceraque Cypria. |