| Chamaeleonem aliqui ixi<a>n vocant. duo ge- | 22.45.1 |
| nera eius: candidior asperiora habet folia, serpit in terra | |
| echini modo spinas erigens, radice dulci, odore gravi. | |
| quibusdam in locis viscum gignit album sub alis foliorum, | |
| maxime circa canis ortum, quo modo tura nasci dicuntur, | 5 |
| unde et <i>xia appellatur. hac mastiche utuntur mulieres. | |
| quare et chamaeleon vocetur, varietate foliorum evenit; | |
| mutat enim cum terra colores, hic niger, illic viridis, | |
| aliubi cyaneus, aliubi croceus atque aliis coloribus. ex | 46.1 |
| his candidus hydropicos sanat suco radicis decoctae; bibi- | |
| tur drachma in passo. pellit et interaneorum animalia | |
| acetabuli mensura suci eiusdem in vino austero cum ori- | |
| gani scopis. facit <ad> difficultatem urinae. hic sucus oc- | 5 |
| cidit et canes suesque in polenta addita aqua et oleo, | |
| contrahit in se mures ac necat, nisi protinus aquam sor- | |
| beant. radicem eius aliqui concisam servari iubent funi- | |
| culis pendentem decoque<re>que in cibo contra fluctiones, | |
| quas Graeci rheumatismos vocant. ex nigris aliqui marem | 47.1 |
| dixere, cui flos purpureus esset, et feminam, cui violaceus; | |
| <s>et una nascuntur caule cubitali, crassitudine digitali. | |
| radicibus e<o>rum lichenes curantur cum sulpure et bitu- | |
| mine una coctis, conmanducatis vero dentes mobiles aut | 5 |
| in aceto decoctis. suco scabiem et quadripedum sanant. | |
| et ricinos canum necat, iuvencos quoque anginae modo, | |
| quare a quibusdam ulophyton vocatur, set et cynozolon | |
| propter gravitatem odoris. ferunt et haec viscum ulceri- | |
| bus utilissimum. omnium autem generum eorum radices | 10 |
| scorpionibus adversantur. |