| Anthemis magnis laudibus celebratur ab Ascle- | 22.53.1 |
| piade. aliqui leucanthemida vocant, alii leucanthemum, | |
| alii era<n>themida, quoniam vere floreat; alii chamaemelon, | |
| quoniam odorem mali habeat. nonnulli melanthion vocant. | |
| genera eius tria fronde tantum distant, palmum non exce- | 5 |
| dentia, parvis foliis * * * rutae candidis aut malinis aut | |
| purpureis. in macro solo aut iuxta semitas colligitur vere | |
| et in coronamenta reponitur. eodem tempore et medici | |
| folia tusa in pastillos digerunt, item florem et radicem. | |
| dantur omnia mixta drachmae unius pondere contra ser- | 54.1 |
| pentium omnium ictus. pellunt mortuos partus, item | |
| menstrua in potu et urinam calculosque, <inlita> inflationes, | |
| iocinerum vitia, bilem subfusam, aegilopia, conmanducata | |
| ulcerum eruptiones manantes sana<n>t. ex omnibus his | 5 |
| generibus ad calculos efficacissima est quae florem pur- | |
| pureum habet, cuius et foliorum et fruticis amplitudo | |
| maiuscula est. hanc proprie quidam eranthemim vocant. |