| Scandix quoque in olere silvestri a Graecis poni- | 22.80.1 |
| tur, ut Op<h>ion et Erasistratus tradunt. item decocta | |
| alvum sistit, semine singultus confestim ex aceto sedat. | |
| inlinitur ambustis, urinas ciet. decoctae sucus prodest | |
| stomacho, iocineri, renibus, vesicae. haec est quam Aristo- | 5 |
| phanes Euripidi poetae obicit ioculariter: matrem eius | |
| ne olus quidem legitimum venditasse, sed scandicem. ea- | 81.1 |
| dem erat enthr<y>scum, si teneriora folia et odoratiora | |
| haberet. peculiaris laus eius, quod fatigato venere corpori | |
| succurrit marcentesque iam senio coitus excitat. sistit | |
| profluvia alba feminarum. | 5 |