| Estur et caucalis feniculo similis, brevi caule, | 22.83.1 |
| flore candido, cordi utilis. sucus quoque eius bibitur, sto- | |
| macho perquam commendatus et urinae calculisque et | |
| harenis pellendis et vesicae pruritibus. extenuat et lienis, | |
| iocineris <r>eniumque pituitas. semen menses feminarum | 5 |
| adiuvat bilemque a partu siccat. datur et contra proflu- | |
| via geniturae viris. Chrysippus et conceptionibus eam | |
| putat conferre multum. bibitur in vino ieiunis. inlinitur | |
| et contra venena marinorum, sicut Petrichus in carmine | |
| suo significat. | 10 |