| Alica res Romana est et non pridem excogitata; | 22.128.1 |
| alioqui non tisanae potius laudes scripsissent Graeci. non- | |
| dum arbitror Pompei Magni aetate in usu fuisse, et ideo | |
| vix quicquam de ea scriptum ab Asclepiadis schola. | |
| esse quidem eximie utilem nemo dubitat, sive eluta detur | 5 |
| ex aqua mulsa sive in sorbitione decocta sive in pulte. | |
| eadem in alvo sistenda torretur, dein favorum cera co- | 129.1 |
| quitur, ut supra diximus. peculiariter tamen longo morbo | |
| ad tabitudinem redactis subvenit ternis eius cyathis in | |
| sextarium aquae sensim decoctis, donec omnis aqua con- | |
| sumatur, postea sextario lactis ovilli aut caprini addito | 5 |
| per continuos dies * * * , mox adiecto melle. tali genere | |
| sorbitionis emendantur syntexis. |