| Hordeum optimum quod candidissimum. sucus | 22.134.1 |
| decocti in aqua caelesti digeritur in pastillos, ut infun- | |
| dantur exulceratis interaneis et vulvis. cinis eius ambustis | |
| inlinitur et carnibus, quae recedunt ab ossibus, et erup- | |
| tionibus pituitae, muris aranei morsibus. idem adsperso | 5 |
| sale ac melle candorem dentibus, suavitatem oris facit. | |
| eos, qui pane hordeacio utuntur, morbo pedum temptari | 135.1 |
| negant. novem granis furunculum si quis circumducat, | |
| singulis ter manu sinistra, et omnia in ignem abiciat, con- | |
| festim sanari aiunt. est et herba ph<oe>nice appellata a | |
| Graecis, nostris vero hordeum murinum; haec trita e vino | 5 |
| pota praeclare ciet menses. |