| Panis hic ipse, quo vivitur, innumeras paene con- | 22.138.1 |
| tinet medicinas. ex aqua et oleo aut rosaceo mollit col- | |
| lectiones; ex aqua mulsa <ad> duritias valde mitigandas, ex | |
| vino ad discutienda aut quae praestringi opus sit et, si | |
| magis etiamnum, ex aceto, adversus acutas pituitae fluc- | 5 |
| tiones, quas Graeci rheumatismos vocant, item ad percussa, | |
| luxata, ad omnia autem fermentatus, qui vocatur autopy- | |
| rus, utilior. inlinitur et paronychiis et callo pedum in | |
| aceto. vetus aut nauticus panis tusus atque iterum coc- | |
| tus sistit alvum. vocis studiosis et contra destillationes | 139.1 |
| siccum esse primo cibo utilissimum est. sitanius, hoc est | |
| e trimestri, incussa in facie aut desquamata cum melle | |
| aptissime curat. candidus aegris aqua calida frigidave | |
| madefactus levissimum cibum praebet. oculorum tumori | 5 |
| ex vino inponitur; sic et pusulis capitis aut adiecta arida | |
| myrto. tremulis panem ex aqua esse ieiunis statim a bali- | |
| neis demonstrant. quin et gravitatem odorum in cubiculis | |
| ustus emendat et vini in saccos additus. |