| LIBER XXIII | |
| Peracta cerealium in medendo quoque natura est | 23.1.1 |
| omniumque, quae ciborum aut florum odorumve gratia | |
| proveniunt supina tellure. non cessit <i>is Pomona partes- | |
| que medicas et pendentibus dedit, non contenta protegere | |
| arborumque umbra alere quae diximus, immo velut indignata | 5 |
| plus auxili inesse his, quae longius a caelo abessent quae- | |
| que postea coepissent; primum enim homini cibum fuisse | |
| inde, et sic inducto caelum spectare, pascique et nunc ex | |
| se posse sine frugibus. ergo, Hercule, artes in primis | 2.1 |
| dedit vitibus, non contenta delicias etiam et odores atque | |
| unguenta omphacio et oenanthe ac massari, quae suis locis | |
| diximus, nobiliter instruxisse. 'Plurimum, inquit, homini | |
| voluptatis ex me est. ego sucum vini, liquorem olei | 5 |
| gigno, ego palmas et poma totque varietates, neque, ut | |
| Tellus, omnia per labores, aranda tauris, terenda areis, | |
| deinde saxis, ut quando quantove opere cibi fiant? at ex | |
| me parata omnia nec cura laboranda, sed sese porrigentia | |
| ultro et, si pigeat attingere, etiam cadentia'. certavit ipsa | 10 |
| secum plusque utilitatis causa genuit etiam quam voluptatis. |