| Labrusca quoque oenanthen fert satis dictam. | 23.19.1 |
| quae, a Graecis ampelos agria appellata, spissis et candi- | |
| cantibus foliis, geniculata, rimoso cortice, fert uvas ru- | |
| bentes cocci modo, quae cutem in facie mulierum purgant | |
| et varos, coxendicum et lumborum vitiis tusae cum foliis | 5 |
| et suco prosunt. radix decocta in aqua pota in vini Coi | |
| cyathis II umorem alvi ciet et ideo hydropicis datur. hanc | |
| potius crediderim esse quam vulgus uvam taminiam vocat. | |
| utuntur ea pro amuleto et ad exp<u>itionem sanguinis quoque | 20.1 |
| adhibent, non ultra gargarizationes et ne quid devoretur, | |
| addito sale, thymo, aceto mulso. ideo et purgationibus | |
| ancipitem putant. | |
| Est huic similis, sed in salictis nascens; ideo | 5 |
| distinguitur nomine, cum eosdem usus habeat, et sali- | |
| castrum vocatur. scabiem et pruriginem hominum quadri- | |
| pedumque aceto mulso trita haec efficacius tollit. |