| Vini genera, quae fingi docuimus, nec fieri iam | 23.52.1 |
| arbitror et supervacu<u>m eorum usum, cum ipsis rebus, | |
| ex quibus finguntur, doceamus uti. et alias modum ex- | |
| cesserat medicorum in his ostentatio, veluti e napis vinum | |
| utile esse ab armorum equitandive lassitudine praeci- | 5 |
| pientium atque, ut reliqua omittamus, etiam e iunipiro. | |
| et quis satius censeat apsinthite vino utendum potius quam | |
| apsinthio ipso? in reliquis omittatur et palmeum, capiti | |
| noxium ventrique tantum molliendo et sanguinem excrean- | |
| tibus non inutile. ficticium non potest videri quod bion | 53.1 |
| appellavimus, cum sit in eo sola pro arte festinatio. prod- | |
| est stomacho dissoluto aut cibos non perficienti, praegnan- | |
| tibus defectis, paralyticis, tremulis, vertigini, torminibus, | |
| inc<h>iadicis. in pestilentia quoque ac peregrinationibus vim | 5 |
| magnam auxiliandi habere dicitur. |