| Consequens horum est faex, sui cuiusque generis. | 23.63.1 |
| ergo vini faecibus tanta vis est, ut descendentes in cupas | |
| enecet. experimentum demissa praebet lucerna, quamdiu | |
| extinguatur, periculum denuntians. inlota miscetur medi- | |
| camentis, cum iridis vero pari pondere eruptionibus pituitae | 5 |
| inlin<i>tur, et sicca vel madida contra phalangia et testium | |
| mammarumque infla<mm>ationi vel in quacumque parte cor- | |
| poris, item cum hordeacia farina et turis polline in vino | |
| cocta. crematur et siccata. experimentum est legitime | 64.1 |
| coctae, ut refrigerata linguam tactu videatur urere. ce- | |
| lerrime exanimatur non inclusa condita. crematio ei mul- | |
| tum virium adicit, utilissimae ad conpescendos lichenas, | |
| furfures cum fico decocta. sic et lepris et ulceribus ma- | 5 |
| nantibus inponitur. fungorum naturae contraria est pota, | 65.1 |
| sed magis cruda. oculorum medicamentis cocta et lota | |
| miscetur. medetur inlita et testibus et genitalibus, in vino | |
| autem adversus strangurias bibitur. cum expiravit quoque, | |
| lavandis corporibus et vestibus utilis, tunc usum acaciae | 5 |
| habet. |