| Simili modo tradunt in Syene oppido, quod | 2.183.1 |
| est supra Alexandriam quinque milibus stadium, solstiti die | |
| medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti | |
| gratia factum totum inluminari. ex quo apparere tum | |
| solem illi loco supra verticem esse, quod et in India supra | 5 |
| flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scribit. | |
| constatque in Berenice urbe Trogodytarum, et inde stadiis | |
| IIII DCCCXX in eadem gente Ptolemaide oppido, quod in | |
| margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus | |
| conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis | 10 |
| diebus totidemque postea fieri, et per eos XC dies in | |
| meridiem umbras iaci. rursus in Meroë—insula haec | 184.1 |
| caputque gentis Aethiopum V milibus stadium a Syene in | |
| amne Nilo habitatur—bis anno absumi umbras, sole | |
| duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonis | |
| tunc obtinente. in Indiae gente Oretum mons est Maleus | 5 |
| nomine, iuxta quem umbrae aestate in austrum, hieme in | |
| septentrionem iaciuntur. quindecim tantum noctibus ibi | |
| apparet septentrio. in eadem India Patalis, celeberrimo | |
| portu, sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt. sep- | 185.1 |
| tentrionem ibi Alexandro morante adnotatum prima tantum | |
| parte noctis aspici. Onesicritus, dux eius, scripsit, | |
| quibus in locis Indiae umbrae non sint, septentrionem | |
| non conspici, et ea loca appellari ascia, nec horas dinume- | 5 |
| rari ibi. et tota Trogodytice umbras bis qua- | |
| drag<e>n<is> quin<is> diebus in anno Eratosthenes in con- | |
| trarium cadere prodidit. sic fit, ut vario lucis | 186.1 |
| incremento in Meroë longissimus dies XII horas aequinoc- | |
| tiales et octo partes unius horae colligat, Alexandriae vero | |
| XIIII horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi aestate | |
| lucidae noctes haut dubie <s>e promittunt, id quod cogit | 5 |
| ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem | |
| mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies | |
| habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam | |
| remoto. quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis | 187.1 |
| scribit, sex dierum navigatione in septentrionem a Britan- | |
| nia distante, quidam vero et in Mona, quae distat a Cama- | |
| loduno Britanniae oppido circiter CC, adfirmant. | |
| Vmbrarum hanc rationem et quam vocant | 5 |
| gnomonicen invenit Anaximenes Milesius, Anaximandri, de | |
| quo diximus, discipulus, primusque horologium, quod ap- | |
| pellant sciothericon, Lacedaemone ostendit. |