| Eosdem effectus et flos earum habet. u<r>untur | 23.71.1 |
| cauliculi e<f>florescentes, ut cinis spodi vicem praestet, vino- | |
| que infuso iterum uritur. suppurationes et panos inlinunt | |
| cinere eo vel foliis tusis cum melle, oculos vero cum po- | |
| lenta. sucus fruticis recentis accensi destillans sanat | 5 |
| lichenas, furfures, manantia ulcera. nam lacrima, quae ex | |
| arbore ipsa destillat, Aethiopicae maxime oleae, mirari | 72.1 |
| satis non est repertos, qui dentium dolores inlinendos | |
| censerent, venenum esse praedicantes atque etiam in oleastro | |
| quaerendum. e radice oleae quam tenerrimae cortex de- | |
| rasu<s> in mel crebro gustatu medetur sanguinem reicien- | 5 |
| tibus et suppurata extussientibus. ipsius oleae cinis cum | |
| axungia tumores sanat extrahitque fistulis vitia et ipsas | |
| sanat. |