| Hyoscyaminum emolliendo utile est, nervis in- | 23.94.1 |
| utile. potum quidem cerebri motus facit.—Therminum | |
| e lupinis emollit, proximum rosaceo effectu.—Narcissi- | |
| num dictum est cum suo flore.—Raphaninum phthiriasis | |
| longa valitudine contractas tollit scabritiasque cutis in facie | 5 |
| emendat.—Sesaminum aurium dolores sanat et ulcera, | 95.1 |
| quae serpunt, et quae cacoëthe vocant.—Lilinum, quod | |
| et syrium vocavimus, renibus utilissimum est sudoribus- | |
| que evocandis, vulvae molliendae concoquendisque intus. | |
| —Selgiticum nervis utile esse diximus, sicut herbacium | 5 |
| quoque, quod Iguvini circa Flaminiam viam vendunt. |