| Proxime varietates generum medicinarumque | 23.100.1 |
| mala habent. ex his verna acerba et stomacho inutilia | |
| sunt, alvum, vesicam circumagunt, nervos laedunt. cocta | |
| meliora.—Cotonea cocta suaviora, cruda tamen, dum- | |
| taxat matura, prosunt sanguinem excreantibus et dysinte- | 5 |
| ricis, cholericis, coeliacis. non idem possunt decocta, quo- | |
| niam amittunt constringentem illam vim suci, et tamen | |
| decocuntur in aqua caelesti ad eadem, quae supra scripta | |
| sunt. inponuntur et pectori in febris ardoribus, ad | 101.1 |
| stomachi autem dolores cruda decoctave cerati modo in- | |
| ponuntur. lanugo eorum carbunculos sanat. cocta in vino | |
| et inlita cum cera alopeciis capillum reddunt. quae ex <i>is | 102.1 |
| cruda in melle conduntur, alvum movent; mellis autem | |
| suavitati multum adiciunt stomachoque utilius id faciunt. | |
| quae vero in melle cocta conduntur, quidam ad stomachi | |
| vitia trita cum rosae foliis decoctis dant pro cibo. sucus | 5 |
| crudorum lienibus, orthopnoicis, hydropicis prodest, item | |
| mammis, condylomatis, varicibus; flos et viridis et siccus | |
| inflammationibus oculorum, excreationibus sanguinis, men- | |
| sibus mulierum. fit et sucus ex il<l>is mitis cum vino dulci | 103.1 |
| tusis, utilis coeliacis et iocineri. decocto quoque eorum | |
| foventur, si procidant, vulvae et interanea. fit et oleum | |
| ex <i>is, quod melinum vocavimus, quotiens * * * non fuerint | |
| in umidis nata. ideo utilissima quae ex Sicilia veniunt, | 5 |
| minus utilia struthia, quamvis cognata. radix eorum cir- | |
| cumscripta terra manu sinistra capitur ita, ut qui <i>d faciet | |
| dicat, quare capiat et cuius causa. sic adalligata strumis | |
| medetur. |