| Pirorum omnium cibus, etiam valentibus one- | 23.115.1 |
| rosus, aegris vini quoque modo negatur. decocta eadem | |
| mire salubria et grata, praecipue Crustumina; quaecum- | |
| que vero cum melle decocta stomachum adiuvant. fiunt | |
| cataplasmata e piris ad discutienda corporum vitia, et de- | 5 |
| cocto eorum ad duritias utuntur. ipsa adversantur boletis | |
| atque fungis pelluntque pondere et pugnante suco.— | |
| Pirum silvestre tardissime maturescit. conciditur suspen- | 116.1 |
| sumque siccatur ad sistendam alvum, quod et decoctum | |
| eius potu praestat. decocuntur et folia cum pomo ad | |
| eosdem usus. pirorum ligni cinis contra fungos etiamnum | |
| efficacius proficit.—Mala piraque iumentis portatu mire | 5 |
| gravia sunt vel pauca. remedio aiunt esse, si prius edenda | |
| dentur aliqua aut utique ostendantur. |