| Caprificus etiamnum multo efficacior fico; sur- | 23.126.1 |
| culo quoque eius lacte coagulatur in caseo. lactis minus | |
| habet; exceptum id coactumque in duritiam suavitatem | |
| carnibus adfert fricatu. dilut<um> aceto miscetur exulcera- | |
| toriis medicamentis. alvum solvit, vulvam cum amylo | 5 |
| aperit, menses ciet cum luteo ovi. podagricis cum farina | |
| Graeci feni inlinitur. lepras, psoras, lichenas, lentigines | |
| expurgat, item venenatorum ictus et canis morsus. den- | 127.1 |
| tium quoque dolori hic sucus adpositus in lana prodest | |
| aut in cava eorum additus. cauliculi et folia admixto ervo | |
| contra marinorum venena prosunt; adicitur et vinum. bu- | |
| bulas carnes additi caules magno ligni conpendio perco- | 5 |
| quunt. grossi inlitae strumas et omnem collectionem emol- | |
| liunt et discutiunt; aliquatenus et folia. quae mollissima | |
| sunt ex <i>is, cum aceto ulcera manantia et epinyctidas, | |
| furfures sanant. cum melle foliis ceria sanant et canis | 128.1 |
| morsus recentes, cum vino phagedaenas; cum papaveris | |
| foliis ossa extrahunt. gross<i> caprifici inflammationes dis- | |
| cutiunt suffitu—resistunt et sanguini taurino poto et | |
| psimithio et lacti coagulato potae—, item in aqua de- | 5 |
| coctae atque inlitae parotidas. cauliculi aut grossi eius | |
| quam minutissimae ad scorpionum ictus e vino bibuntur. | |
| lac quoque instillatur plagae et folia inponuntur, item | 129.1 |
| adversus murem araneum. cauliculorum cinis uvam fau- | |
| cium sedat, arboris ipsius cinis ex melle rhagadia, radix | |
| defervefacta in vino dentium dolores. hiberna caprificus | |
| in aceto cocta et trita inpetigines tollit. inlinuntur ra- | 5 |
| menta e ramo sine cortice quam minutissima ad scobis | |
| modum. caprifico quoque medicinae unius miraculum | 130.1 |
| additur: corticem eius in<t>u<m>escentem puer impubis si de- | |
| fracto ramo detrahat dentibus, medullam ipsam adalligatam | |
| ante solis ortum prohibere strumas. caprificus tauros | |
| quamlibet feroces collo eorum circumdata in tantum mira- | 5 |
| bili natura conpescit, ut inmobiles praestet. |