| Pruni folia decocta tonsillis, gingivis, uvae pro- | 23.132.1 |
| sunt, in vino decocta et <vehementius,> subinde co<n>lu<to o>re. | |
| ipsa pruna alvum molliunt, stomacho non utilissima, sed | |
| brevi momento. | |
| Utiliora persica sucusque eorum, etiam in vino | 5 |
| aut in aceto expressus. <ne>que alius eis pomis innocen- | |
| tior cibus; nusquam minus odoris, suci plus, qui tamen | |
| sitim stimulet * * * folia eius trita inlita haemorrhagian | |
| sistunt. nuclei persicorum cum oleo et aceto capitis do- | |
| loribus inlinuntur. | 10 |