| Mora, in Aegypto et Cypro sui generis, ut dixi- | 23.134.1 |
| mus, largo suco abundant summo cortice desquamato; | |
| altior plaga sicca es<t> mirabili natura. sucus adversatur | |
| venenis serpentium, prodest dysintericis, discutit panos | |
| omnesque collectiones, vulnera conglutinat, capitis dolores | 5 |
| sedat, item aurium. splenicis bibitur atque inlinitur et | |
| contra perfrictiones. celerrime teredinem sentit. neque | 135.1 |
| apud nos suco minor usus: adversatur aconito et araneis | |
| in vino potus; alvum solvit, pituitas taeniasque et similia | |
| ventris animalia extrahit. hoc idem praestat et cortex | |
| tritus. folia tingunt capillum cum fici nigrae et vitis cor- | 5 |
| tice<ve> simul coctis aqua caelesti. pomi ipsius sucus al- | |
| vum solvit protinus. ipsa poma ad praesens stomacho | |
| utilia, refrigerant, sitim faciunt; si non superveniat alius | |
| cibus, intumescunt. ex inmaturis sucus sistit alvum, veluti | |
| animalis alicuius in hac arbore observandis miraculis, | 10 |
| quae in natura eius diximus. |