Mira sunt praeterea quae produntur: <p>rima germina- 23.137.1
tione, priusquam in folia exeant, sinistra decerpi futura
poma. ricinos Graeci vocant. hi terram si non attigere,
sanguinem sistunt adalligati, sive ex vulnere fluat sive ore
sive naribus sive haemorrhoidis. ad hoc servantur repo- 5
siti. idem praestare et ramus dicitur luna plena defractus 138.1
incipiens fructum habere, si terram non adtigerit, privatim
mulieribus adalligatus lacerto contra abundantiam mensum.
hoc et quocumque tempore ab ipsis decerptum ita, ut
terram non adtingat, adalligatumque existimant praestare. 5
folia mori trita aut arida decocta serpentium ictibus in-
ponuntur; a<e>que potu proficitur. scorpionibus adversatur
e radice corticis sucus ex vino aut posca potus. red-
denda est et antiquorum conpositio. sucum expressum 139.1
pomi maturi inmaturique mixtum coquebant vase aereo
ad mellis crassitudinem. aliqui murra adiecta et cupresso
praeduratum <in> vas<o> sole torrebant, permiscentes spatha
ter die. haec erat stomatice, qua et vulnera ad cicatri- 5
cem perducebant. alia ratio suci: siccato exprimebant
pomo, multum sapori opsoniorum conferente<m>, in medi-
cina vero contra nomas et pectoris pituitas et ubicumque
opus esset adstringi viscera. dentes quoque conluebant
eo. tertium genus suci foliis et radice decoctis ad am- 140.1
busta ex oleo inlinenda. inponuntur et folia per se. ra-
dix per messes incisa sucum dat aptissimum dentium do-
lori collectionibusque et suppurationibus. alvum purgat.
folia mori in urina madefacta pilum coriis detrahunt. 5