| Nuces iuglandes Graeci a capitis gravedine ap- | 23.147.1 |
| pellavere. etenim arborum ipsarum foliorumque virus in | |
| cerebrum penetrat. hoc minore tormento, sed in cibis, | |
| nuclei faciunt. sunt autem recentes iucundiores; siccae | |
| unguinosiores et stomacho inutiles, difficiles concoctu, ca- | 5 |
| pitis dolorem inferentes, tussientibus inimicae, vomituris | |
| ieiunis aptae <in> tenesmo solo, trahunt enim pituitam. | |
| eaedem praesumptae venena hebetant, item adversantur | |
| cepis leniuntque earum saporem. aurium inflammationi | 148.1 |
| inponuntur, cum mellis exiguo et ruta mammis et luxatis, | |
| anginae cum ruta et oleo, cum cepa autem et sale et | |
| melle canis hominisque morsui. putamine nucis iuglandis | |
| dens cavus inuritur. putamen combustum tritumque in | 5 |
| oleo aut vino infantium capite peruncto nutrit capillum; | |
| <id>eo <ad> alopecias sic utuntur. quo plures nuces quis | |
| ederit, hoc facilius t<a>enias pellit. quae perveteres sunt, | |
| nuces gangraenis et carbunculis medentur, item suggilla- | |
| tis; cortex iuglandium lichenum vitio et dysintericis, folia | 10 |
| trita cum aceto aurium dolori. in sanctuariis Mithridatis, | 149.1 |
| maximi regis, devicti Cn. Pompeius invenit in peculiari | |
| commentario ipsius manu conpositionem antidoti e II nu- | |
| cibus siccis, item ficis totidem et rutae foliis XX simul tritis, | |
| addito salis grano: e<i>, qui hoc ieiunus sumat, nullum ve- | 5 |
| nenum nociturum illo die. contra rabiosi quoque canis | |
| morsum nuclei a ieiuno homine commanducati inlitique | |
| praesenti remedio esse dicuntur. |