| Cedrus magna, quam cedrelaten vocant, dat pi- | 24.17.1 |
| cem, quae cedria vocatur, dentium doloribus utilissimam. | |
| frangit enim eos et extrahit, dolores sedat. cedri sucus | |
| ex ea quomodo fieret diximus. magni ad volumina usus, | |
| ni capiti dolorem inferret, defuncta corpora incorrupta | 5 |
| aevis servat, viventia corrumpit, mira differentia, cum vi- | |
| tam auferat spirantibus defunctisque pro vita sit. vestes | 18.1 |
| quoque corrumpit et animalia necat. ob haec non cen- | |
| seam in anginis hoc remedio utendum neque in crudita- | |
| tibus, quod suasere aliqui, gustatu. dentes quoque con- | |
| luere ex aceto in dolore timuerim vel gravitati aut ver- | 5 |
| mibus aurium instillare. portentum est, quod tradunt, | |
| abortivum fieri in venere ante perfusa virilitate. p<h>t<h>i- | |
| riasis perunguere eo non dubitaverim, item porrigines. | |
| suadent et contra venenum leporis marini bibere in passo. | |
| facilius in elephantiasi inlinant. et ulcera sordida et ex- | 19.1 |
| crescentia in iis auctores quidam et oculorum albugines | |
| caliginesque inunxere eo et contra pulmonis ulcera cya- | |
| thum eius sorberi iusserunt, item adversus taenias. fit ex | |
| eo et oleum, quod pisselaeon vocant, vehementioris ad | 5 |
| omnia eadem usus. cedri scobe serpentes fugari certum | |
| est, item bacis tritis cum oleo si qui perunguantur. |