| De galbano diximus. neque umidum neque ari- | 24.21.1 |
| dum probatur et quale docuimus. per se bibitur ad tus- | |
| sim veterem, suspiria, rupta, convulsa, inponitur ischia- | |
| dicis, lateris doloribus, panis, furunculis, corpori ab ossibus | |
| recedenti, strumis, articulorum nodis, dentium quoque | 5 |
| doloribus. inlinitur et cum melle capitis ulceribus. pu- | |
| rulentis infunditur auribus cum rosaceo aut nardo. odore | |
| comitialibus subvenit et vulva strangulante vel in stomachi | |
| defectu. abortus non exeuntes trahit adpositu vel suffitu, | 22.1 |
| item ramo hellebori circumlitum atque subiectum. ser- | |
| pentes nidore urentium fugari diximus. fugiunt et per- | |
| unctos galbano. medetur et a scorpione percussis. bibitur | |
| et in difficili partu fabae magnitudine in cyatho vini, vul- | 5 |
| vasque conversas corrigit, cum murra autem et vino mor- | |
| tuos partus extrahit. adversatur et venenis, maxime to- | |
| xicis, cum murra et vino. serpentes oleo et spondylio | |
| mixto tactu necat. nocere urinae existimatur. |