| Spond<y>lium una demonstratum infunditur capiti- | 24.25.1 |
| bus phreneticorum et lethargicorum, item capitis dolo- | |
| ribus longis cum oleo vetere; bibitur et in iocinerum vi- | |
| tiis, morbo regio, comitialibus, orthopnoicis, vulvarum | |
| strangulatione, quibus et suffitu prodest. alvum mollit. | 5 |
| illinitur ulceribus, quae serpunt, cum ruta. flos auribus | 26.1 |
| purulentis efficaciter infunditur, sed sucus, cum exprimi- | |
| tur, integendus est, quoniam mire adpetitur a muscis et | |
| similibus. radix derasa et in fistulas coniecta callum ea- | |
| rum erodit. auribus quoque instillatur cum suco. datur | 5 |
| et ipsa contra morbum regium et in iocineris vitio et | |
| vulvarum. capillos crispos facit peruncto capite. |