| Piceae et laricis folia trita * * * et in aceto de- | 24.28.1 |
| cocta dentium dolori. prodest cinis corticum intertrigini, | |
| ambustis; potus alvum sistit, urinam movet, suffitu vulvas | |
| corrigit. piceae folia privatim iocineri utilia sunt drach- | |
| mae pondere in aqua mulsa pota. silvas eas dumtaxat, | 5 |
| quae picis resinaeque gratia radantur, utilissimas esse | |
| phthisicis aut qui longa aegritudine non recolligant vires | |
| satis constat et illum caeli aëra plus ita quam navigatio- | |
| nem Aegyptiam proficere, plus quam lactis herbidos per | |
| montium aestiva potus. | 10 |