| Resinam supra dictis arboribus gigni docuimus | 24.32.1 |
| et genera eius et nationes in ratione vini ac postea in | |
| arboribus. summae species duae, sicca et liquida. sicca | |
| e pinu et picea fit, liquida terebintho, larice, lentisco, cu- | |
| presso; nam et hae ferunt in Asia ac Syria. falluntur qui | 33.1 |
| eandem putant esse e picea atque larice; picea enim pin- | |
| guem et turis modo sucosam fundit, larix gracilem ac | |
| mellei coloris, virus redolentem. medici liquida raro utun- | |
| tur et in ovo fere, <e> larice propter tussim ulceraque | 5 |
| viscerum—nec pinea magnopere in usu—, ceteris non | |
| nisi coctis. et coquendi genera satis demonstravimus. |