| Pix quoque unde et quibus conficeretur modis | 24.37.1 |
| indicavimus et eius duo genera, spissum liquidumque. | |
| spissarum utilissima medicinae Bruttia, quoniam pinguis- | |
| sima et resinosissima utrasque praebet utilitates, ob id | |
| <et> magis rutila quam ceterae. id enim quod in hoc ad- | 5 |
| iciunt, ex mascula arbore meliorem esse, non arbitror | |
| posse intellegi. picis natura excalfacit, explet. adversatur | 38.1 |
| privatim cerastae morsibus cum polenta, item anginae cum | |
| melle, destillationibus et sternumentis a pituita. auribus | |
| infunditur cum rosaceo, inlinitur cum cera. sanat liche- | |
| nas, alvum solvit, excreationes pectoris adiuvat ecligmate | 5 |
| aut inlitis tonsillis cum melle; sic et ulcera purgat, explet. | |
| cum uva passa et axungia carbunculos purgat et putre- | |
| scentia ulcera; quae vero serpunt, cum pineo cortice aut | |
| sulpure. phthisicis cyathi mensura quidam dederunt et | 39.1 |
| contra veterem tussim. r<h>agadas sedis et pedum panos- | |
| que et ungues scabros emendat, vulvae duritias et con- | |
| versiones, item odore lethargicos. strumas cum farina | |
| hordeacea et pueri inpubis urina decocta ad suppurationem | 5 |
| perducit. et ad alopecias sicca pice utuntur, ad mulierum | |
| mammas Bruttia ex vino subfervefacta cum polline farra- | |
| ceo quam calidissimis <linteis> inpositis. |