| Lentisci arbor<i>s et semen et cortex et lacrima | 24.42.1 |
| urinam cient, alvum sistunt; decoctum eorum ulcera, quae | |
| serpunt, fotu. inlinitur in umidis et igni sacro, gingivas | |
| conluit. folia dentibus <in> dolore atteruntur; mobiles de- | |
| cocto colluuntur; capillum tingu<n>t. lacrima sedis vitiis | 5 |
| prodest, cum quid siccari excalfierive opus sit. decoctum | |
| et [e lacrima] stomacho utile, ructum et urinam movens. | |
| quod et capitis doloribus cum polenta illinitur. folia te- | 43.1 |
| nera oculis inflammatis illinuntur. mastiche lentisci repli- | |
| candis palpebris et ad extendendam cutem in facie et | |
| zmegmata adhibetur et sanguinem reicientibus, tussi veteri | |
| et ad omnia, quae <acaciae> vis. medetur et attritis par- | 5 |
| tibus sive oleo e semine eius facto ceraeque mixto sive | |
| foliis ex oleo decoctis, si <ha>e cum aqua ita foveantur. | |
| scio Democratem medicum in valitudine Considiae, M. Ser- | |
| vili consularis filiae, omnem curationem austeram recu- | |
| santis diu efficaciter usum lacte caprarum, quas lentisco | 10 |
| pascebat. |