| Hederae genera viginti demonstravimus. natura | 24.75.1 |
| omnium in medicina anceps. mentem turbat et caput | |
| purgat largius pota; nervis intus nocet, iisdem nervis | |
| adhibita foris prodest. eadem natura, quae aceto est, | |
| omnia genera eius refrigerant. urinam cient potu, capitis | 5 |
| dolorem sedant, praecipue cerebro continentique cerebrum | |
| membranae utiliter mollibus inpositis foliis cum aceto et | |
| rosaceo tritis et decoctis, addito postea rosaceo oleo; in- | |
| linuntur autem fronti. et decocto eorum fovetur os ca- | 76.1 |
| putque perunguitur. lieni et pota et inlita prosunt. de- | |
| cocuntur et contra horrores febrium eruptionesque pitui- | |
| tae aut in vino teruntur. corymbi quoque poti vel inliti | |
| lienem sanant, iocinera autem inliti. trahunt et menses | 5 |
| adpositi. sucus hederae taedia narium graveolentiamque | |
| emendat, praecipue albae sativae. idem infusus naribus | 77.1 |
| caput purgat, efficacius addito nitro. infunditur etiam | |
| purulentis auribus aut dolentibus cum oleo. cicatricibus | |
| quoque decorem facit. ad lienes efficacior albae ferro | |
| calefactus. satis est acinos VI in vini cyathis II sumi. | 5 |
| acini ex eadem alba terni in aceto mulso poti t<a>enias | |
| pellunt, in qua curatione ventri quoque inposuisse eos | |
| utile est. <h>edera, quam chryso<c>ar<p>on appellavimus, bacis | |
| aurei coloris XX in vini sextario tritis, ita ut terni cyathi | |
| potentur, aquam, quae cutem subierit, urina educit; Era- | 10 |
| sistratus eiusdem acinos V tritos in rosaceo oleo cale- | |
| factosque in cortice punici instillavit dentium dolori a | |
| contraria aure. acini, qui croci sucum habent, praesumpti | 78.1 |
| potu a crapula tutos praestant; item sanguinem excreantes | |
| aut torminibus laborantes hederae nigrae. candidioris co- | |
| rymbi poti steriles etiam viros faciunt. inlinitur decocta | |
| quaecumque in vino omni ulcerum generi, etiamsi ca- | 5 |
| coëthe sint. lacrima hederae psilotrum est phthiriasim- | 79.1 |
| que tollit. flos cuiuscumque generis III digitorum captu | |
| dysintericos et alvum citam emendat in vino austero bis | |
| die potus. et ambustis inlinitur utiliter cum cera. de- | |
| nigrant capillum corymbi. radicis sucus in aceto potus | 5 |
| contra phalangia prodest. huius quoque ligni vaso sple- | |
| nicos bibentes sanari invenio. et acinos terunt, mox com- | 80.1 |
| burunt et ita inlinunt ambusta prius perfusa aqua calida. | |
| sunt qui et incidant suci gratia eoque utantur ad dentes | |
| erosos, frangique tradunt, proximis cera munitis, ne lae- | |
| dantur. <c>ummim etiam in hedera quaerunt, quam ex aceto | 5 |
| utilissimam dentibus promittunt. |