| Cummium genera diximus. in his maiores effectus | 24.105.1 |
| melioris cuiusque erunt. dentibus inutiles sunt, sangui- | |
| nem coagulant et ideo reicientibus sanguinem prosunt, | |
| item ambustis, arteriae vitiis inutiles, urinam cient, amari- | |
| tudines hebetant. adstrict<ori>is ceteris, quae ex amygdala | 5 |
| amara est spissandisque visceribus efficacior, habet ex- | |
| calfactorias vires. proponuntur prunorum et<i>am et cera- | 106.1 |
| sorum ac vitium. siccant inlitae et adstringunt, ex aceto | |
| vero infantium lichenes sanant, prosunt et tussi veteri IIII | |
| obolis in mixto potis. creduntur et colorem gratiorem | |
| facere ciborumque adpetentiam et calculosis prodesse cum | 5 |
| passo potae. oculorum et vulnerum utilitatibus maxime | |
| conveniunt. |