| Chamelaea similitudinem foliorum oleae habet— | 24.133.1 |
| sunt autem amara, odorata—, in petrosis, palmum alti- | |
| tudine non excedente. alvum purgat, detrahit pituitam, | |
| bilem foliis in II absinthii partibus decoctis, suco eo cum | |
| melle poto. foliis inpositis et ulcera purgantur. aiunt, si | 5 |
| quis ante solis ortum eam capiat dicatque ad albugines | |
| oculorum se capere, adalligata discuti id vitium, quoquo | |
| modo vero collectam iumentorum pecorumque oculis salu- | |
| tarem esse. |