| Chamaecissos spicata est tritici modo, ramulis | 24.135.1 |
| quinis fere, foliosa—cum floret, existimari potest alba | |
| viola—, radice tenui. bibunt ischiadici folia III obolis in | |
| vini cyathis II septe<nis> diebus, admodum amara potione. | |
| Chamaeleucen apud nos farfar<um> sive farfugium | 5 |
| vocant. nascitur secundum fluvios, folio populi, sed am- | |
| pliore. radix eius inponitur carbonibus cupressi, atque is | |
| nidor per infundibulum bibitur inveteratae tussi. |