| Antea condiderat solus apud nos, quod equidem | 25.5.1 |
| inveniam, Pompeius Lenaeus Magni libertus, quo pri- | |
| mum tempore hanc scientiam ad nostros pervenisse animo | |
| adverto. namque Mithridates, maximus sua aetate regum, | |
| quem debellavit Pompeius, omnium ante se genitorum dili- | 5 |
| gentissimus vitae fuisse argumentis, praeterquam fama, | |
| intellegitur. uni ei excogitatum cotidie venenum bibere | 6.1 |
| praesumptis remediis, ut consuetudine ipsa innoxium fieret; | |
| primo inventa genera antidoti, ex quibus unum etiam no- | |
| men eius retinet; illius inventum, sanguinem anatum Ponti- | |
| c<a>rum miscere antidotis, quoniam veneno viverent; ad | 5 |
| illum Asclepiadis medendi arte clari volumina compo- | |
| sita extant, cum sollicitatus ex urbe Roma praecepta pro | |
| se mitteret; illum solum mortalium certum est XXII linguis | |
| locutum, nec <e> subiectis gentibus ullum hominem per inter- | |
| pretem appellatum ab eo annis LVI, quibus regnavit. is | 7.1 |
| ergo in reliqua ingeni magnitudine medicinae peculiariter | |
| curiosus et ab omnibus subiectis, qui fuere magna pars | |
| terrarum, singula exquirens scrinium commentationum ha- | |
| rum et exemplaria effectusque in arcanis suis reliquit, | 5 |
| Pompeius autem omni praeda regia potitus transferre ea | |
| sermone nostro libertum suum Lenaeum grammaticae | |
| artis iussit vitaeque ita profuit non minus quam reipublicae | |
| victoria illa. |