| Panaces ipso nomine omnium morborum remedia | 25.30.1 |
| promittit, numerosum et dis inventoribus adscriptum. unum | |
| quippe Asclepion cognominatur, a quo is filiam Panaciam | |
| appellavit. sucus est coactus ferulae qualem diximus, ra- | |
| dice multi corticis et salsi. hac evolsa scrobem repleri vario | 5 |
| genere frugum religio est ac terrae piamentum. ubi et | 31.1 |
| quonam fieret modo aut quale maxime probaretur, inter pere- | |
| grina docuimus. id, quod e Macedonia adfertur, buco- | |
| licon vocant armentariis sponte erumpentem sucum exci- | |
| pientibus; hoc celerrime evanescit. et in aliis autem | 5 |
| generibus inprobatur maxime nigrum ac molle; id enim | |
| argumento est cera adulterati.—Alterum genus | 32.1 |
| Heracleon vocant et ab Hercule inventum tradunt, alii | |
| origanum Heracleoticum aut silvestre, quoniam est ori- | |
| gano simile, radice inutili, de quo origano diximus.— | |
| Tertium panaces Chironium cognominatur ab inven- | 5 |
| tore. folium eius simile lapatho, maius tamen et hirsutius, | |
| flos aureus, radix parva. nascitur pinguibus locis. huius | |
| flos efficacissimus, eoque amplius quam supra dicta prodest. | |
| —Quartum [genus] panaces, ab eodem Chirone re- | 33.1 |
| pertum, centaurion cognominatur, sed et Pharnaceon, in | |
| controversia inventionis a Pharnace rege deductum. seritur | |
| hoc, longioribus quam cetera foliis et serratis. radix odo- | |
| rata in umbra siccatur vinoque gratiam adicit. <alia> eius | 5 |
| genera duo fecere aliqui, levis folii, alterum tenuius. |