| Prima duo sunt, candidum ac nigrum. hoc radicibus | 25.48.1 |
| tantum intellegi tradunt plerique, alii <et> folia nigri pla- | |
| tano similia, sed minora nigrioraque et pluribus divisuris | |
| scissa, albi betae incipientis, haec quoque nigriora et ca- | |
| nalium dorso rubescentia, utraque caule palmi, ferulaceo, | 5 |
| bulborum tunicis convoluto, radice fimbriata ceparum modo. | |
| nigro equi, boves, sues necantur, itaque cavent id, cum | |
| candido vescantur. tempestivum esse tradunt messibus. | |
| plurimum autem nascitur in Oete monte et optimum, uno | 49.1 |
| eius loco circa Pyram. nigrum ubique provenit, sed me- | |
| lius in Helicone, qui mons et aliis laudatur herbis. can- | |
| didum probatur secundum Oet<a>eum Ponticum, tertio loco | |
| Eleaticum, quod in vitibus nasci ferunt, quarto Parnasium, | 5 |
| quod adulteratur Aetolico ex vicino. nigrum ex his Me- | |
| lampodium vocant, quo et domus suffiunt purgantque, spar- | |
| gentes et pecora, cum precatione sollemni. hoc et reli- | 50.1 |
| giosius colligitur, primum enim gladio circumscribitur, | |
| dein qui succisurus est ortum spectat et precatur, ut id | |
| liceat sibi concedentibus diis facere observatque aquilae | |
| volatus; fere enim secantibus interest, et, si prope advo- | 5 |
| lavit, moriturum illo anno qui succidat augurium est. nec | |
| album facile colligitur, caput adgravans maxime, nisi prae- | |
| sumatur alium et subinde vinum sorbeatur celeriterque | |
| fodiatur. nigrum alii encymon vocant, alii polyrrhizon. | 51.1 |
| purgat per inferna, candidum autem vomitione causasque | |
| morborum extrahit, quondam terribile, postea tam pro- | |
| miscuum, ut plerique studiorum gratia, ad pervidenda | |
| acrius quae commentabantur, saepius sum<p>titaverint. Car- | 5 |
| neaden responsurum Zenonis libris * * * Drusumque apud | 52.1 |
| nos, tribunorum popularium clarissimum, cui ante omnis | |
| plebs adstans plausit, optimates vero bellum Marsicum in- | |
| putavere, constat hoc medicamento liberatum comitiali | |
| morbo in Anticyra insula. ibi enim tutissime sumitur, | 5 |
| quoniam, ut diximus, sesamoides admiscent. Italia ve- | |
| ratrum vocat. | |
| Farina eorum per se et mixta radiculae, qua lanas | |
| diximus lavari, sternumentum facit, amboque somnum. | |
| leguntur autem tenuissimae radices brevesque ac velut | 53.1 |
| decurtatae et imae. nam summa, quae est crassissima, cepis | |
| similis, canibus tantum datur purgationis causa. antiqui | |
| radicem cortice quam carnosissimo seligebant, quo tenuior | |
| eximeretur medulla; hanc umidis spongeis opertam tur- | 5 |
| gescentemque acu in longitudinem findebant, dein fila in | |
| umbra siccabant his utentes. nunc ramulos ipsos ab radice | |
| quam <c>ra<ss>issimi corticis ita dant. optimum quod acre gustu | |
| fervensque in frangendo pulverem emittit. durare vim | |
| XXX annis ferunt. | 10 |